monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 4
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es : amarissimam choleram tuae sensere fauces. Egessisti acescentes et morbidos cibos: relevasti aestuantem stomachum. Quid vis rursum ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum, et sus lota, ad volutabrum luti . Bruta quoque animalia et vagae aves, in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore, et cervicem eius stercore liniat? Quippe omnes habent filios, qui habuere matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudicitiae simul et fecunditatis exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est? RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non habere videas, et cum habuerint, perdidisse. Cui dimittes tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: NON ES EIUS, cui nata es, sed cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.